Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius cyanopus Basso
Bull. Soc. Mycol. France 114: 67. 1999 ("1998").

Original diagnosis

Pileus 3-8 cm. latus, modice carnosus, plano-convexus dein plano-depressus, novellus aequalis deinde usque ad undulatum lobatum. Cuticula aëre udo viscida, etiamque lucida in aëre sicco, colore livido tincta, eburneo-caerulescente, aurantio-caerulescente, interdum zonis signata plus minusve distinctis, caeruleo-virescentibus, aetate autem colore pallidiorem attingens. Lamellae e subdecurrentibus decurrentes, arcuatae, mediocri intervallo dispositae, fragiles, cremeo-lividae, pallide cremeo-aurantiacae vel cremeo-virescentes, fricatu colore cyaneo maculatae. Stipes cylindraceus, brevior quam pileus latus, 1,7-5 x 0,9-2,1 cm., initio plenus firmusque, mox cavus; colore caeruleo vel caeruleo-virescente superne tinctus, basi autem albidocaerulescens etiamque maculis ochraceis signatus. Nullo modo aut raro solum scrobiculatus. Caro mollis, mox ex insectorum larvis violata, sub cuticola albida, gradatimque caerulea (dein virescens) lamellarum iuncturam versus atque sub cortice usque ad dimidium fere stipitem; aurantiaca dein rubescens, denique viridi-cyanea in dimidia inferiore stipitis parte vel basi modo. Fructum redolens, sapore grato, nec acri neque amaro. Lac exiguus, in pileo et in stipite ex aliqua parte colore cyaneo-virescente tincto, basi tamen aurantiaco. Sporae late ellipticae, 8-9,5(-10) x (6-)7-8 µm., crestulis latiusculis praeditae, 0,5 µm. altis, zebratim dispositis, aut parte reticulatae. Plaga suprahilaris non amyloides. Basidia subclaviformia, tetrasporica, 44-69 x 11-12 µm. Cystidia multa; cheilocystidia subfusiformia, summo attenuata, 22-39 x 5-7,5 µm.; pleurocystidia haud vel parum eminentia, subcylindracea, in vertice obtuso-attenuata vel muricationibus instructa, 48-65 x 5-9 µm., ex sulfovanillina inertia. Epicutis strictim gelificata, hyphis fili instar implicatis sed laxius contexta, 2,3-3,5 µm. latis, obtuse desinentibus, aequalibus vel etiam moniliformibus; in subcute hyphae adsunt, reticulatim compositae, 5-6 µm. latae. Caulocutis cutiformis, hyphis filiformibus constans, intricatis at paulum disiectis, quae ex partibus suis extremis parvos caespites aliquando component extantes. Laticiferae plurimae, lac ochraceo-subviride continentes. Habitat: in silvis mediterraneis sub Cisto albido, ex aliqua parte infusus, autumno provecto. Holotypus lectus prope Civezza, Imperia, Liguria, a M. T. Basso et M. Candusso, 30/10/1998 in herbario «Museo Cantonale di Storia Naturale», Lucani (Helvetia) servatur, nº LUG 8630.

Typification

Holotypus: 8630 (LUG)
Europe: Italy: Civezza, Imperia, Liguria
Pinus (Cistus??)

Published type studies: accompanying description: BtSMF 115: 57-64 (1999)

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos