Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius tesquorum Malençon
Beih. Sydowia 8: 263. 1979.

Original diagnosis

Acidophilus. Pileo 40-60-(70) mm lato, convexo, medio vel depresso vel subumbonato, sicco, cotoneo-floccoso, margine primum involuta atque lanata; pallide roseo, argillaceo roseo, mox e luteo ochraceo, medio interdum paulo obscuriore. Stipite nudo, brevi, 13-25 x 8-15 mm, firmo, fragili, aequo, inferne incrassato vel angustato; concolore sed diu angustum circulum roseum superne retinente; sicco, impolito, puberulo-glabrescenti, pleno, sero cavo. Lamellis roseis, dein pallide argillaceis vel luteolis, multis, stipitis, parum latis (4 mm) atice acutis, inaequalibus, minoribus retro rotundatis, majoribus in brevem dentem ad stipitem attenuatis. Lacte albo, immutabili, acerrimo. Sporis in massa cremeis. Carne firma, fragili, rosea vel sub cutibus rufa, amarescenti, dein acri, debili odore viroso. - Basidiis claviformibus, 4-sporis, 35-44 x 7-8 µm. Sporis ellipsoideis, interrupto-reticulatis, cristulis torulosis parum eminentibus, sine area supra-appendiculari amyloidea, 7-8-(8,5) x (4,8)-5,2-5,6-(6,2) µm ornamentis exclusis. Cystidiis acutis, saepe appendiculatis, 45-70 x 7-9 µm pluribus ac brevioribus (35-45 µm) in acie lamellarum. Piliis oleiferis multis. In suberetis raris inter Cistos, in litore et parvis montibus Maroccanis (dec.-januar.) et Corsicis (octobr.). Typus in Herb. Maroc, G. Malençon, Inst. bot. Monspeliensis, nº 4080.

Typification

Holotypus: Malençon 4080 (MPU)
Africa: Morocco: (near) Rabat, forêt de Mamora
Cistus monspeliensis

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos