Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius syringinus Z. Schaef.
Ceska Mykol. 10: 171. 1956.

Original diagnosis

Species mediocris vel magna Lactario pyrogalo (Bull.)Fr. proxima, sed praeter alia sporis in cumulo albis Lactario lilacino (Lasch)Fr. similis. Pileus carnosus, firmus, convexus, margine involutus, dein convexo-explanatus, umbelicatus, opacus, siccus, subvelutinus vel rugulosus, lilacino-carneus, vinoso-badius, azonus vel zonatus, marginealbo-tomentosus et vulneratus nigrescens, adultus subrugosus. Lamellae subconfertae vel distantes, fragiles, crassae, carnis pilei angustiores, sinuato-decurrentes, pallide ochraceae, dein ochraceae, albo-pruinosae et locis vulneratis viride-griseolo-maculatae. Stipes crassus, cylindraceus vel subclavatus, firmus, solidus usque subcavus, laevis vel rugosulus, apice striatus, pruinosus, dein glaber, siccus, adultus saepe pallide griseus et ferrugineo-maculatus. Caro firma, dein fragilis, alba, odore fungineo usque subnullo, sapore miti vel subacri. Lac parcum, album, exiccando globulas griseo-virescentes in lamellis reliquens. Sporale in cumulo albae, subreticulatae, verrucis huc-illuc isolatis ornatae usque reticulatae, 6-8 x 5-6 µ. Basidia clavata, tetraspora. Cystidia cylindracea vel clavata, 15-25 µ. prominentia. Cutis pilei e hyphis 4-7 µ. crassis, crebre septatis, laxe intricatis, apice non vel minime incrassatis, rotundatis et parum prominentibus constat. Hyphae pigmento extracellulari superficie in grana colorata irregulariter coagulato conspectae sunt, qua de causa partes magis coloratae et minus coloratae adsunt. Huc illus fasciculi vel globuli hypharum inveniuntur, qua de causa cutis pilei desuper observata structuram subreticulatam ostentat. Hab. in silva frondosa parcis piceis et pinis immixtis prope Vojkov haud procul Radesovice Bohemiae centralis, VIII.1953, cel. I. Charvát legit. Hoc loco fungus qutannis inventur.

Typification

Holotypus: leg. Charvat 8-1953
Europe: CSK (!)

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos