Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius atlanticus Bon
Doc. Mycol. 5 (17): 23. 1975.

Original diagnosis

Pileus a3-6(8), convexus, dein planus vel leviter umbonatus, interdum irregularis, margine involuta plus minus flexuosa-lobata; cuticula glabra, laevis, sicca, nitens, passim rivulosa, unicolor, omnino aurantiaco-rufa (Seguy 201-186-191) vel rubroferruginea (S. usque 172), coloris Lactariorum volemi rugatique. Lamellae subconfertae, angustiores, arcuatae, subdecurrentes, ex ochraceo-luteis subconcolores, de tactu rufiores, sporarum pulve albidiores. Stipes 5-7 x 0,1-1 cm, plenus, e cylindraceo subclavatus, sublaevis, nitens, interdum leniter sulcatus, subconcolor, versus basim rubrior. Caro pallida, cremeo-ochracea, deorsum rufescentior, reactio nulla per gaiaco et Fe; odor lactarii queletii (cimicis sec. auct. pl.) in vivo dein aromaticus (Hederae helicis foliorum), tantum in sicco leniter cichorii (Lactarii camphorati); sapor acrescens vel acerbus, inamomenus, odorem in mentem revocant. Lac serosus sub hyalinus, cito evanescens, amarescens. Sporum pulvis pallidus, cremo-roseus (pallidior quam S. 200).
Sporae (7-8µ) subglobosae, reticulatae, interdum pro parte, raro cristatae; cystidia absunt, sed pili marginales nonnuli; basidiarum difformium similes; basidia 40-55 x 10-15 µ, tetraspora; epicutis subcellulosa cum nonnulis hyphis terminalis elongatis, obtusis interdum furcatis; hypoderma filamentosum intre epicutem carnemque pseudoparenchymaticas.
In Quercetis ilicum (cum Pino pinastro arbusculisque variis) sabulosis, prope mare atlanticum (nov. 1963, Noirmoutier ) Vendée) lectus; typus in herbario meo (Lille) sub nº 3117 conservatur.

Typification

Holotypus: Bon 3117 (LIP)
Europe: France: Vendée, Noirmutier
Quercus ilex

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos