Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula font-queri Singer
Collect. Bot. (Barcelona) 1: 215. 1947.

Russula font-queri Singer
(nom. inval., art. 36.1 ICBN)
Rev. Mycol. (Paris) 1 (2): 81-82. 1936.

Original diagnosis

*Russula Font-Queri Singer nov. spec. (cf. descr. gall. Rev. Myc., I, 1936, p. 81, Pl. VI).

Pileo flavo vel aurantiaco-brunneolo, rufo, initio quoque subcitrino, postremum luteo-sanguineo-sordido; e convexo plano concavove, raro subumbonato; margine primum levi, mox tuberculato-striato, ex acuto aut truncato plerumque rotundato; pellicula usque ad 2/3 separabili, viscida, rarissimo ad marginem juvenilem subpruinosa vel subrudi. Actione KOH: citrino. Cum cystidiis. Sporis ochraceoflavis (II-III), subellipticis, verrucosis; cystidiis in sulphovanillina caerulescentibus. Stipite albo et partim auroreo vel salmoneo tincto vel multo rarius sine ulla coloratione rubella, spongioso, cortice solidiore, aequali vel sursum vel deorsum attenuato, subruguloso, pleno, postremo cavo. Lamellis pallidis, deinde cremeis, postremum pulchre ochraceis, plerumque una vel altera furcatis, stipitem versus simplicibus vel furcatis, anastomosantibus, arcuate-adnexis, postremum subdecurrentibus, saepe paucis intermixtis, 4-7 mm. latis, marginem versus latissimis, confertis vel subconfertis. Carne alba, immutabili; sapore initio submiti vel satis acri, postremum plerumque submiti. Inodorus. FeSO4: reactio normalis. Pileus 3'5-6'5 cm. Stip. 50-90/7-14 mm. Habitus Russulae spahgnophilae , sed saepe minus gracilis. Longitudo stipitis : latitudo stipit = ± 3'00. Latitudo pilei/longitudo stipitis = ± 1'15. Sporis 8-9/7-8 µ. Cyst. 55-72/7-7'5 µ.
In betuletis montanis Pyrenaei Catalaunici. Junio-Julio.

Typification

Information not available

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos