Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula herrerae Kong, Montoya & Estrada
Mycologia 94 (2): 290-291. 2002.

Original diagnosis

Pileus 60-100 mm latus, convexus et umbilicatus in centro, dein planus et depressus vel subinfundibuliformis, cum velo marginali appendiculato; margo haud striatus, acutus, appendiculatus, frustulo veli fibrilloso vel floccoso; pileipellis secernens, impolita, sicca, subglaber in centro, versus marginem fibrillosa et rimosa, alba et locali colore pallido vel flavobrunneo tincta. Trama rigida, alba, immutabilis, ochraceobrunnescens per actionem vermium, odore grato, sapore miti vel leviter acri. Lamellae adnatae vel decurrentes, distantes, versus pilei marginem acutae, 3-8 mm latae, albidae vel cremeae, sapore acri; lamellulae numerosae; acies integra, concolora. Sporae albidae vel pallide cremeae in cumulo (Romagnesii Ib-IIa). Stipes 10-45 mm longus, 10-25 mm crassus, cylindratus sed basim versus paulatim attenuatus, impolitus, siccus, longitudinaliter ridulosus, pruinosus in apice, albus sed versus basim flavobrunneus, interdum cum velo, frustulo veli fibrilloso vel floccoso; intus plenus vel cavernosus. Basidiosporae 7.2-8.2-10.5-12.1 (-12.4) × 6.0-6.5-7.5-8.3 µm, ellipsoidae vel breviter ellipsoidae [Q = (1.12-) 1.16-1.24-1.42-1.59; V = 186-296 mm≥; n = 153], elementis hemisphaericis, cylindratis vel conicis, usque ad 1.3 µm altis, valde amyloideis, in reticulo incompleto subtiliter connexis vel catenulatis et cristis brevibus formantibus ornatae; macula suprahilaris amyloidea. Basidia 50-80 × 9.5-13.4 (-14.5) µm, clavata, tetrasterigmata; sterigmata usque ad 9 (-10) × 2 µm. Cystidia (30-) 45-160 (-175) × (7.5-) 8.5-14.5 mm, numerosa, clavato-fusiformia ad ventricosa, obtusa, mucronata vel interdum constricta in apice, tenuitunicata, intus contentu granuloso-fibrilloso-refringentie repleta; 5-50 µm emergentia. Cellulae marginales non differentiatae. Pileipellis non gelatinosa, ex hyphis 2-9 µm latis, cylindratis, intertextis, tenuitunicatis vel subtilissime incrassatis, interdum pariete incrustata praediti composita, cellula terminalis obtusa; pileocystidia sparsa, 30-135 (-155) × (3.5-) 4.0-6.5 µm, cylindrata ad subfusiformem, apice obtusa, mucronata vel interdum constricta, tenuitunicata, intus partim refringente-granuloso-fibrillosa. Solitario vel subgregatim. Habitat in solo non calcareo, sub Quercis caducis, in collibus.

Typification

Holotypus: A. Kong 2622 (TLXM)
North America: Mexico: Tlaxcala: Panotla, 1 km E of San Francisco Temezontla
Quercus forest, 2550-2650 m alt.

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos