Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula werneri Maire
Mem. Soc. sci. nat. Maroc 45: 90. 1937.

Original diagnosis

Carpophora solitaria l. laxe gregaria, haud hygrophana; sapor mitis, odor debilis (teste Werner, odorem fructuum referens); carne alba, sporae in cumulo ochraceo-luteae (F Crawshay). Stipes subcylindraceus l. subfusiformis, 4-12 x 2-5 cm, cum pileo confluens, medulla spongiosa demum plus minusve cava repletus, cute adnata, sicca, tenuiter pruinosa, demum glabrescente, plus minusve rugoso-rimosa, alba, rarius (teste Werner) roseo soffusa. Pileus 6,5-11 cm diam., e convexo adplanatus, etiam in centro depressus, prater marginem tenuem crassus, carnosus, fragilis, cute parum secernibili, plus minusve viscosa, mox sicca, glabra, eburnea, dein ochraceo-soffusa; margo obtusiusculus, tenuis, demum breviter striatus subcostulatus. Lamellae confertae, cum pileo confluentes, antice abtusae, postice adtenuatae subsinuatae haud decurrentes, latae (usque ad 5-6 mm), tenues, ex albo flavae, acie concolore, vix nevix intervenatae, saepe 2 postice connatae; lamellulae rarissimae, postice rotundatae, lamellarum acies omomorpha; subhymenium crassum, ramosum; mediostratus e vesciculis et hyphis contextus; cystidia hymenium plus minusve excedentia, fusiformia, apice obtusa l. acutiuscula, contentu sulfovanillinae ope atropurpureo; basidia claviformia, 4-spora, 44-55 x 11-13 µ; sporae sub microscopio luteolae, 9-10 x 7,5-9,5 µ (sine apiculo c. 1 µ longo), tenuiter et humiliter reticulato-cristulatae, cristulis interdum in verruculas disjunctis, plaga supra-hylari preditae, guttula oleosa farctae. Pilei cutis ex hyphis gracilibus (2-3 µ diam.), gelificatis, hyphis laticiferis cylindraceo-subclaviformibus, contentu compacto lucente, sulfovanillinae ope (in sicco) haud colorato raris immixtis, contexta. Cystidia in stipite parca, claviformia, apice obtusa, sulfovanillinae ope (in sicco) haud colorata. Caro guajaci tintura caerulescit, SO4Fe - (in sicco), Phenol - (in sicco), Phenolanilina + salmoneus (in sicco). Hab. inter Asphodelos in calvitiis querceti in silva Mamora, vere et autumno (Werner leg.).

Typification

Neotypus: IB: Sarnari 97-786, Europe: Italy: Sassari: Cannigioni

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos