Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula risigallina (Batsch) Sacc.
Fl. Ital. Cryptogam. Hymeniales 1: 430. 1915.

Agaricus risigallinus Batsch
Elench. fung., cont. prima: 67. 1786.

Russula risigallina (Batsch) Kuyper & Vuure
(nom. illeg., art. 53.1 ICBN)
Persoonia 12 (4): 451. 1985.

Original diagnosis

LXXII. A. RISIGALLINUS.

Pileo rigido, tenui, lato, ochraceo-lutescente; stipite albido; lamellis, latiusculis, integris, lutescente-carneis, per rugulas crebras flexuosas sub pileo connexis.

Pileus dilatatus, irregularis, peripheria et superficie, totus fere membranaceus, nisi medio a stipitis termino pulvinatus. Color subaureus, ochraceus, luteo-sulphureo infectus. Superficies glabra alutacea.
Stipes brevis, validus, sub-opacus, albus, substantia medullosa concolore, maxima parte deorsum exesa, an vermibus, an per se?
Laminae latiusculae, oblongae, versus marginem magis dilatatae. Omnes aequales stipitem marginemque attingentes, circiter 96 ochraceae; sed carneo-lutescentes, colore isabellino amoeno saturato; ubi pileo adhaerent undulato-flexae, sic rugosae, et ibidem rugulis obliquis crebris conjunctae.
Lectus in terra graminosa patentiore sylvulae Webicht, fine Augusti 1785 non frequens.
Accederet pulvinatis ob pilei tenuitatem, nisi habitus rigidiusculus ad validos revocaret. Et forsan ob lamellas aequales omnes majori jure A. livescenti supra descripto et affinibus associandus fuisset.

Icones.

a. Integer.
b. Dissectus, rugulas monstrans in margine supero lamellarum.
c. Quadrans pilei, in altera parte sistens laminarum ductum et connexiones.

Typification

Holotypus: not designated.
Original material collected in: Europe: Germany: Webicht
On soil, with grasses

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos