Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula rhodopus Zvára
Arch. Prir. Vyzk. Cech 17 (4): 108. 1927.

Original diagnosis

[Original description in Czech language, Latin translation by M. Snabl & M. Sarnari]

Species media, ab initio vehementer acri et amara; sporis ad instar floris lactis coloratis. Pileo convexo-hemisphaerico, paulum in apice compresso, firmo, fragillimo, e rubrato cerasino, vel intense roseo, in centro saepe obscuriori vel atrato, in apricis aliquando luteo maculato, 5-10 cm lato, margine non semper membranacea, diu laevi, denique striata. Cute glabra, polita, vel paulum furfuriculas revocante, viscidula, tempore sicco saepe laccata, tenui, longe lateque secernibili. Lamellis pallide cremeis, obtusiusculis vel acutis, nec altis, stipatis, furcatis, sive lamellulis intermixtis, fragilibus, ad basim crassiusculis, acie tenui, subtiliter rugosis. Stipite clavato, 4-7/15-25, aliquando non in medio pilei posito, albo, sive partim omninove roseo purpureo, pruinato-glabro, laevi, duro-fragili, pleno, deorsum flavescente. Carne albida, sub cute rubra, flavescenti, odore debili, Suilli variegati in memoriam afferente. Pilei tegmento cum cistydiis-hyphis translucidis, gelatis, cum cistydiis permultis, angustis, mucronatis, 5-6,5 µm latis (fig. 23-C); in ipodermate laticipheris permultis. Caulocistydiis longis clavatisque, partim ramificatis. Acie lamellarum subheteromorpha, cistydiis cylindratis instructa. Velamento alto. Trama tenui, sphaerocystis latis; subhymenio cellulis instructo. Basidiis longis, clavatis, 50-60 x 8-10 µm. Cistydiis permultis, angustis, cylindratis fastigatis, plerumque nec ramosis, penitus submersis, 60-80 x 6-9 µm. Sporis sphaericis vel late ellipsoideis, verrucis reticulatis, 7-8/6-7 µm. In silvis abiegnis altis, praecipue in marnoso solo, alicubi frequens, 7-9 (Her. Mestec, Luze, Rychmb, Domazlice).
Species conspicua ob pilei colore saturate rubro sanguineove atque nitore insueto frequente in senectute. Ubi pileus in centro obscuriori, simillima R. sanguineae, cuius pellicula, tamen, solum in margine secernibili; cum R. paludosa quoque confundi possit nisi sapor diversus. Ea fere ad R. integrae typum propendit; sed ubi pilei ambitus tenuatus ad R. sanguineam quoque. Etsi ea Vittadinii speciem, quem Fries in clusii Russula reputat, probabiliter aequat, ego prudenter nominem ad fungum R. emeticae propinquiorem commuto.

Typification

Neotypus: PC: Romagnesi 60-167,

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos