Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula faginea Romagn.
(nom. inval., art. 37.1 ICBN)
Bull. Mens. Soc. Linn. Lyon 31 (6): 176. 1962.

Original diagnosis

R. faginea. — Haec est xerampelina fagetorum. Pileo 6-14 cm, convexo, latius, sed parum alte in senectute depresso, margine obtusa, levi, vel vetustate brevissime sulcata (2-3 mm), sordide rubido, e roseo brunneo, cacaino, medio saepe citrino vel e viridi flavo tincto; cute adnata, mox in ambitu sicca, impolita. Stipite 4-11,5 × 1,5-3,2 cm, duro, pleno, paulum in senectute medullato, albo, flavescente. Carne crassa, alba, flavescente. Odore et notis chemicis typi. Sapore dulci. Lamellis primum satis stipatis, deinde maxime distantibus, crassis, parum furcatis, rotundatis liberis, obtusis, 5-15 mm latis, ex eburneis cremeis, dein clare ochraceis. Sporis in pulvere coloratissimis, clare flavis, 8,5-9,2 × 7,5-8,2 µ, echinulatis, spinis ± longis, parum densis. Basides 42-57 × 9-13,5 µ. Cystidiis 80-120 × 8-13 µ. Cute ex pilis polymorphis, modo obtusis, modo superne attenuatis constante; dermatocystidiis raris, parum manifestis, angustis, 3,2-4,2 µ latis. — In fagetis.

Typification

Information not available

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos