Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius zugazae G. Moreno, Montoya, Bandala & Heykoop
Micol. Veget. Medit. 15: 95. 2001 ("2000").

Original diagnosis

Basidiomata robusta, plerumque fasciculata. Pileus 4-10 cm latus, ab initio subhemisphaericus, deinde convexus vel depressus, rubellus vel brunneo-rubellus, siccus, laevis, hygrophanus, margine rectus vel incurvatus. Lamellae adnatae vel leviter decurrentes, latae, densae, ab initio luteoaurantiacae, deinde rubello-griseae, vinaceobrunnescens. Stipes 3-10,0 x 1,5-3,0 cm, cylindraceus, versus basim attenuatus, pileo concolor vel pallide roseolus, base obscure roseolovinaceus vel hepatico-rubellus. Caro pilei cremea vel roseola, crassa, in stipite cremea vel rubella, vinaceobrunnescens; cum KOH 10% cremeoviridis tingens. Latex aquosus, leviter albidus, chartam albam concolore cremeoflavo tingens. Odor similis odoris Lactarii quieti, sapor mitis.
Sporae 8-9,2(-9,5) x 6,5-7,5 µm, late ellipsoideae, reticulatae, ornamentum 0,4-0,8(-1,0) µm altum. Basidia 47-55 x 9-11 µm, clavata, 4-sporigera. Pleurocystidia (macrocystidia) 60-72 x 8-10,4 µm, hyalina, fusoidea, plerumque apicibus mucronatis. Cheilocystidia 36-52 x 5,6-6,4 µm, pleurocystidiis similia. Hyphae pileipellis 7,2-12(-13,6) µm latae, haud in materiam gelatinosam immersae.
Holotypus: Hispania, Almaraz, Cáceres, in Querci ilicis silva, in solo basico, 9.XI.1999, leg. C. Celpi, J. de Castro et G. Moreno, AH 19620.

Typification

Holotypus: 19620 Celpi, Castro & Moreno (AH)
Europe: Spain: Almaraz, Cáceres
Quercus ilicis

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos