Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula elegans Bres.
Fung. trident. 1 (2): 21. 1882.

Russula maculata var. elegans (Bres.) Bres.
Kryptogamenflora 1: 1347. 1884.

Original diagnosis

Pileus carnosus, tenuis, e convexo subdepressus, margine aetate tuberculoso-striatus, viscidus, laete roseo-carneus, mox ambitu ochraceo-suffusus, totus dense granulatus, 3-5 cm. latus, lamellae postice attenuato-adnexae, vel leviter rotundatae, confertissimae, aequales, raro subfurcatae, albidae, aetate ex integro, aut tantum hinc inde vivide ochraceo-aurantiacae; stipes e spongioso-farcto lacunoso-cavus, basi subincrassatus, albus, postea deorsum ochraceus, sabrugulosus, 3-5 cm. longus, 1 cm. circ. crassus. Caro alba, in vetustis ochracea, acris. Sporae sphaeroideae, eximie echinulatae, 1 guttulatae, in cumulo albidae, sub micr. chlorino hyalinae, 8-10 mmm. diam.; basidia clavata 20-25 × 8-10 mmm. cellulae hymenophori, uti in aliis Russulis, circulares 40-60 mmm. diam.
Autumno. Locis udis, umbrosis in sylvis coniferarum. Rara. Obs. Etiamsi notis primariis ad Rus. xerampelinam Fr. videatur accedere, nihilominus fungus hic Rus. felleae Fr. admodum affinis, cujus varietatem, nisi constans semper obvius, facile habuissem.

Typification

Information not available

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos