Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula atroglauca Einhell.
Hoppea 39: 103. 1980.

Original diagnosis

Pileo 3,5-7 cm, primum globato, dein plane convexo, magis minusve depresso, margine levi vel brevissime sulcata (perraro 4 mm), obscure glauco vel fere atroglauco, nullo tempore admodum pallescente, velutino ut ad marginem versus paulum furfuraceo, in senectute solum in medio glutinoso, in mentem Russulam parazuream revocante. Stipite 3-6,5 cylindrato, basim versus attenuato, vel breviter incrassato, albo, tenuiter flavescente, ad basim saepe rufo maculato. Carne alba, odore vix ullo, sapore dulci, ope FeSO4 colorato sicut apud Russula anatina. Lamellis usque ad 6 mm latis, pallide cremeis, potius stipatis, paulum ventricosis, nonnumquam leviter decurrentibus. Sporis 6,5-8,5 (9) x 5-7 µm, in cumulo pallide vel mediocriter cremeis, ornamentis sicut apud sporis Russulae griseae, verrucis spinis eminentibus, usque ad 1 µm altis, partim singularibus, partim cristulatis, interdum subreticulatis, cum parva macula supra-appendiculari. Basidiis 30-40 x 8-10 µm. Cystidiis 55-105 x 6-13 µm, fusiformibus, saepe cum appendice. Cute pilis amplis vel amplissimis, aliis obtusis, cylindratis, aliis sursum attenuatis, loculis brevibus, cutem Russulae anatinae in mentem revocante, cum dermatocystidiis permultis, sulfopiperonalis ope nigrescentibus, amplis, 22-50 x 6-10 µm, pigmento granulari copioso. Ad terram semitae per silvam uliginosam betulae, mensibus Jul.-Sept. Typus in Herb. Einhellinger, quod posterius ad herbarium Publicum Monacense tradetur (nº 282/79).

Typification

Holotypus: Einhellinger 282/79
Europe

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos