Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Russula amoenolens Romagn.
Bull. Mens. Soc. Linn. Lyon 21: 111. 1952.

Original diagnosis

Pileo 3,5-6 cm, subrigido, primum globato, deinde expanso, plerumque manifeste medio depresso, margine acuta atque sulcata, fusco vel umbrino, saepe in margine pallidiore, raro toto albo. Stipite 3-4,5 x 0,9-1,5 cm, firmo, subaequali, primum pleno, deinde ± excavato, albido vel saepe leviter fuscidulo vel murino colore tincto atque paulum laccato, interdum leviter inferne lutescente. Carne rigida, ceracea, alba, vel leviter brunnescente vel sub cute pilei lutescente; odore insigni R. amoenae (casei vel coctorum rhizomatorum Helianthi tuberosi); sapore plerumque acerrimo. Lamellis tenuibus, satis stipatis, furcatis acutiusculis, 4-5 mm latis, subliberis, e cremeis albis, saepe maculatis. Sporis cremeis (inter C-D Crawshay). Sporis oblongis, 6,5-8 x 5-5,7 µ, grandibus verrucis, saepe connexis. Basidiis 38-48 (55) x 6,5-9 (10) µ. Cystidiis plurimis, fusiformibus, ope Sulphovanillinae fere totis atris, 60-115 x 6,5-9,5 µ. Epicute pilis subulatis metalibus praedita; laticiferi in cute praesentibus. - In silvis frondosis vel coniferarum, vulgaris. Haec est R. sororia sensu Schaefferi.

Typification

Lectotypus: Romagnesi 50-221 (PC)
Europe:

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos