Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius mexicanus Kong Luz & Estrada Torres
Mycotaxon 52: 446. 1994.

Original diagnosis

Pileus 95-200 mm latus convexo-depressus dein plano-depressus vel infundibuliformis, margine fibrilloso et involuto dein glabro et arcuato undulato, subviscidus vel glutinosus azonatus vel obscure zonatus glaber vel margine adnato-fibrilloso, subflavus vel cremeus, brunneus ubi contusus. Caro alba aeri exposita sulphurea prope lamellae adnatae vel decurrentes confertae vel subdistantes prope stipitem furcatae subcrassae 5-13 m mlatae lamellulis numerosis subflavae dein cremeae vel vremeoroseae, flavae dein brunneae ubi contusae. Stipes 70-180 mm longus 20-60 mm crassus elongatus cylindratus subventricosus vel clavatus siccus apice pruinoso inter lamellas scrobiculatus albus vel cremeus, base pileo concoloris, flavus dein brunneus ubi contusus, cavus. Sporae in cumulo cremeae (IIB-IIc Romagnesii) (7.9-)8.2-9.7(10.9) x (6.7-)7.1-7.9(-8.4) µm (L = 8.96 ± 0.66 µm; W = 7.48 ± 0.35 µm) subglobosae vel late ellipsoideae (Q = 1.19 ± 0.06; V = 262.48 µm³) ornamento subreticulato (0.3-)0.6-0.9(-1.2) µm alto. Basidia (39.1-)48.9-65.4(-77.0) x (8.6-)9.3-11.9(-16.7) µm clavata tetrasterigmatica, sterigmatibus 5.4-10.8 x 1.5-2.4 µm. Macrocystidia (50.5-)62.4-90.2(-110.8) x (6.8-)8.1-12.3(-16.2) µm fusoidea vel subventricosa mucronata dispersa (0-)13-27(-35) µm proiecta nulla vel rara in acie. Pseudocystidia (5.2-)6.2-10.2(-17.7) µm lata plerumque cylindrica numerosa (0-)12-35(-46) µm proiecta. Cellulae marginales (10.2-)13.0-33.4(-39.5) x (5.5-)6.1-9.8(-10.3) µm versiformes. Pileipellis crassitudine inconstanti hyphis horizontalibus vel intertextis, gelatinosa composita. Stipitipellis hyphis horizontalibus intertextis vel erectis, pseudoparenhymatosa in scrobiculis, non gelatinosa composita. Hyphae inamyloideae defibulatae.
Ad terram arenosam (solo non calcareo). Solitario vel gregatim. In abietibus et silvis mixtis semper sub Abiete religiosa. Iunius - Novembris.
HOLOTYPUS: MEXICO, Tlaxcala, Municipio de Huamantla, Parque Nacional La Malinche, ladere Este del Volcán La Malintzi, Cañada Grande, 28.VIII.1992, A. Kong 2448 (Herb. TLXM; Isotypus: ENCB, EIU).

Typification

Holotypus: Kong 2448 (TLXM)
North America: Mexico: PN La Malinche, Huamantla, Volcán La Malintzi, Cañada Grande
Abies religiosa

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos