Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius cyathuliformis Bon
Doc. Mycol. 8 (30-31): 69. 1978.

Original diagnosis

L. obscurato similis sed leviter robustior; stipite saepe curtiore, coloribus discum versus vix olivaceis, lacte leniter flavescente sporisque majoribus differt. Pileus (1)2,5-3(4) cm., cyathuliformis, anguste mammosus; margine paulum striata sed in senectute conspicue sulcata; coloribus brunneo-aurantiacis, in centro obscurioribus interdum subolivaceis, versus marginem pallidioribus, nonnunquam ferrugineo-maculatis. Lamellae subdistantes, falciformes adnatae, vix subdecurrentes, ochraceo-roseae. Stipes saepe curtus, (1)2-3 x 0,2-0,5 cm., laevs, pileo concolor, basi brunneo-rubra, obscuriore. Caro pallida inodora; sapor vix acris vel adstringens. Lac sparsus, subaquosus, leniter vel tarde flavescens. Sporae 9-12 x 7-9 µm., subreticulatae, spinis circa 1(1,5) µm. emergentibus. Pleurocystidia sparsa, 45-70 x 6-10 µm., subfusiformia, attenuata vel pluristrangulata. Cheilocystidia similia sed curtiora, pluraque, cum pilis ± tortuoso-clavatis. Epicutis subparenchymatica vel subhymeniformis cum hic illic nonnullis pilis attenuatis; pigmentus membranae laevis. In alneto (A. glutinosus, raro viridis) saepe cum Sphagnis. Typus prope Boulogne lectus nº 770826 in Herbario Bon.

Typification

Holotypus: Bon 770826
Europe: France

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos