Introduction | Taxa DB | Literature | Identification | Techniques | People

Nomenclature

Lactarius citriolens Pouzar
Ceska Mykol. 22: 20. 1968.

Original diagnosis

Pileus 10-22 cm latus, umbilicatus, margine involuto, dein infundibuliformis margine longe villoso, cute pilei glutinosa, zonata eburnea, flavo-alba, postea tinctu ochraceo-aurantiaco. Lamellae 7-12 mm, latae, tenuiter decurrentes vel rotundato-adnatae satis confertae, flavido-albae post pallide ochraceae, tincto salmoneo. Stipes cavus, 2,7-5 cm longus et 2-2,8(3,8) cm latus breviter cylindraceus albidus vel ochroleucus, glaber seu raro maculis rotundiis singulis vel sparsis aquosis scrobiculatus. Lac densum, pure album, in carne secta mox sulphureum. Sapor acerrimus; odor graveolens e cute pileo fructis Citri limoniae aliquanto putrescentibus similis. Sporae in cumulo pallide ochraceae.
Sporae 7,4-8,4-(9) x 5,6-6,6-(6,8) µ late ellipsoideae, lineis reticulum incompletum formantibus ornatae; cristulae reticuli vix 1 µ prominentes.
Species e proxima affinitate Lactarii scrobiculati (Scop. ex Fr.) fr. a quo pileo pallidiori, crinis in margine pilei longioribus et occurentia in nemoribus frondosibus (Carpinus betulus), Quercus petraea et Fagus sylvatica) solo calcareo differt.
Typus: Karstejn, ap domum venatorium "Amerika" dictam, in Querceto-Carpineto, solo calcareo, 14.VIII.1965, leg. V. Jechovą et Z. Pouzar (PR 618830).

Typification

Holotypus: leg. Jechovą & Pouzar, PR 618830 (PR)
Europe: CSK (!): Karstejn, house "America"

Description

Photographs

Microscopy

SEM photos